Georgios Scholarios Refutes Mark of Ephesus on Filioque

Georgios Scholarios, while still a Catholic, refuted the anti-Latin syllogistic chapters of his future mentor Mark of Ephesus. The Latin is from Patrologia Graeca 161:11A-138B (some of the words are hard to read, so feel free to offer corrections; thanks and God bless you and yours!). I plan to also transcribe the Greek from Migne at some point. I hope I can someday translate it competently (I’m trying to give very rough translations and, if they are not literal, capture the essence of the thought of each man); I plan on taking Latin and Greek classes in the coming years, because I will need to know those languages to get a Ph.D. If you or someone you know will translate it, even better! Still to come: 22B-26C,30B-35A,62B-66C,74D-99B,106B-138B.


Mark C1: Interrogemus Latinos: Si omnia quæ sunt Patris, Filium habere vultis, cur non et Patrem ipsum facitis? Quia, inquiunt, oppositionem hoc habet ad Filium, oppositio autem distinguere personas valet, non vero conjungere, ne confusio in ipsis fiat. Si igitur oppositio divinas personas distinguit, ut vos statuitis, o sapientissimi, et utrumque oppositum in qualibet earum simul esse ac convenire nequit: ergo neque ratio causa [?] et causati in unum conveniet (nam hæc quoque sunt opposita), neque Filius simul causatus erit t causa, quemadmodum nec Filius simul et Pater. Quid contra hæc ipsi disputabunt? Foret, dicent, ipse quoque Pater, si haberet, qui ad eum posset referri (ut Filius). O rem absurdam! Rursum nobis occurrit ridendum illud sophisma, atque idem plane faciunt qui ita disserunt, ac si quis statuens et affirmans, omnem hominem esse progenitum, etiam Adamum genitum futurum fuisse diceret, si habuisset patrem.
Georgios: Latini, dum audiunt sacrorum Evangeliorum verba: Omnia quæcunque habet Pater, et rursum: Mea omnia tua sunt, et tua mea sunt, et iterum: Ego et Pater unum sumus, neque propter vocabulum illud universale omnia et Filium esse Patrem vel Patrem quoque esse Filium affirmare coguntur; neque enim ipsa verba ad id adigunt, imo potius suadent cogitare ac credere, immotam manere in Filio proprietatem, atque pari modo etiam in Patre, si quis ipsis verbis recte intendat; neque propterea quod a sermone proprietates excludunt etiam una ea ejiciunt, quæ communia esse nullo pacto repugnat, imo vero fortassis necessitas quoque efflagitat. Verum et proprietates servant immotas et communionem nullo pacto imminutam, hoc est tum personalem distinctionem tum divinæ unitatem essentiæ in suis sermonibus custodiunt inconcussam. Illud autem existimant, perinde stultum esse, si quis audito verbo omnia simul et proprietatem comprehendat, quod fieri prorsus nequit, ut quis censeat vel vox ipsa significet, ac si quis eximens e verbo id quod intelligi nullo pacto potest simul et eximat tollatque illud, quod si non necessarium, attamen nullo prorsus modo est impossibile, imo vero, si non impossibile, etiam necessarium, quod spectat [?] at divina, in quibus nullum locum habet contingentis ratio. Nullus enim sanus sermo eodem pacto exisitimaverit simul cum impossibili etiam id quod esse potest rejicerem; neque sapiens est qui ita dicit, quod audax facinus est, adversus veritatem ejusque oracula mentiri. Sufficit itaque Latinis, quod intra terminos duplicis hujus atque universalissimi veræ theologiæ capitis immote persistentis, videlicet unitatis divinæ essentiæ et distinctionis personarum, ista Evangelii dicta intelligenda censent. Verum et doctors habent suæ patronos sententiæ, imo, ut rectius dicam, duces et antesignanos, illine quidem eos qui ex Filio Spiritum procedere aperte dicunt, qui sane id haud dixissent, si cum generandi proprietate etiam producendi proprietas ut alia quædam simul rejecta fuisset, hinc autem eos, qui dictum istud exponunt, qui generandi proprietatem solam excludunt ab hoc universali vocabulo, aliis dictionibus idem omnes signifcantes. Si vero etiam productionem et emissionem (neque enim valde vocum elegantiæ in præsenti insistendum) Patris proprietatem relate ad Filium novissent, certe merito omnes, at saltem ad mininimum vel unus inventus fuisset qui eam simul amoveret; nunc autem nullus omnino id præstitit. Imo Cyrillus, Coæternum, inquit, Patri Filium credimus et omnia eadem mensura possidentum, solum si generare excipias. Et idem alibi: In Filio unigenito secundum omnia simili Patri et œquali, absque una paternitate. Athanasius vero: Eudem dicuntur de Filio quæ de Patre, excepto quod non dicitur Pater; idemque rursus: Quæ de Patre dicuntur, hæc quoque de Filio Scripturæ dicunt, id unum si demas, quod Filius non dicitur Pater; et nemo Patrum dicit: Si demas spirationem. Quodsi Theologus dixit præter rationem causæ, vel causam intelligit fontem et causam sine causa, quemadmodum et Orientales Patres vocabulo hoc uti videntur, vel causam dicit oppositam Filio, hoc est eam, quæ est secundum generationem. Secus enim non consensisset cum sanctis, qui vel Spiritum sanctum ex Filio procedere asserunt, vel omnia Patris habere dicunt Filium excepta paternitate, et præter id quod non est Pater nec generat, nunquam vero, excipiunt spirationem. Si vero ipse etiam causam eam diceret, quæ est secundum spirationem, simul attamen necesse omnino est, ut cum omnibus ipse consentiat.
Solutio autem argumenti propositi, cum vel ex jam dictis sit perspicua, manifestior adhuc erit, dum nos non singula quidem perlustrabimus, sed unde ipse ansam nactus fuerit, ostendemus, ubi vero fraus lateat, deprehendemus et refutabimus; multa autem verba resecabimus, quæ ipse magna cum ostenatione vel nescio quanam ratione atque omnino præter rem congessit. Ex Latinorum enim confessione propositionem assumens, quæ oppositionem docet divinas distinguere personas, et adjungens simul Latinorum hypothesin, secundum quam Filius est simul principiatus et principium, quæ sunt opposita, ad eam devenit conclusionem: Filium distinctum a se ipso fore per ejusmodi oppositionem et duas personas constituturum, vel in eadem divina persona simul opposita fore statuenda. Verum neutrum verum est; alterum enim impossibile est ex theologicis principiis, alterum vero impossibile ex communi omnium existimatione, unde et impossibilis suppositio, nimirum Filium principium esse, sicut et principiatum; simul vero ostendit, dum nec hoc recipit, relativa oppositione divinas distingui personas; hic enim modus est deductionis ad impossibile. Dicent itaque Latini: Concedimus epicherematis rationem; nam ex confesso fieri nequit, ut Filius distinctus sit a se ipso, et ut in ipso simul sint opposita; negamus vero consequentiam, videlicet ea impossibilia sequi, si Filius sit principium et principiatus; nulla enim est necessitas. Et quod at prius quidem spectat corum quæ impossibilia diximus, dicimus, oppositionem quidem in divinis causam esse personalis distinctionis, quando ejusdem est ad idem; quando vero ejusdem ad aliud et aliud, tunc non est personalis distinctionis causa in eo quod oppositionem habet, nisi ad ea, quæ habent tatem oppositionem alternatim. Si enim in Filio est ratio principii et principiati, quæ sibimet opponuntur, non Filium a se ipso distinguunt, sed a Patre et Spiritu quatenus ad Patrem quidem oppositionem et distinctionem habet relatione principiati, ad Spiritum vero relatione principii. Hoc vero et in omnibus verum reperitur. Nam paternitas et filiatio vel causa, si lubet, et causatum erat in Isaac, sed quia ad aliud et aliud ista habuit (alterum namque ad Abraham, alterum vero ad Jacob), una erat Isaaci persona; sed impossibile omnino erat, ut una esset persona, si respectu ejusdem et causa et causatus fuisset secundum idem, dico vero secundum speciem naturæ. Eadem quoque dicenda sunt quo ad alterum impossibile, nimirum quod ii qui censent in eodem simul opposita nullo pacto inesse posse, id accipiunt et secundum idem et ad idem et eodem modo et quæcunque alia philosophus in tractatione de argumentatione determinat, quorum si vel unum de fuerit, neque impossibile quid consequitur neque argumentum ad est secundum philosophum. Opposita quidem sunt principium et principatum et in Filio esse dicunt Latini, sed non ad idem neque eodem modo; principiatus enim est respectu Patris, principium vero respectu Spiritus, ad Patrem per generationem refertur, ad Spiritum per spirationem; atque sic nec impossibile quid consequitur neque dignitas aufertur.
Tali igitur pacto ejus ad impossibile deducti dissolvitur. Confirmat autem eam quasi exemplo dicens: Quemadmodum fieri non potest, ut Filius et Filius sit et Pater, ita fieri nequit, ut sit et principium et principiatus. Non tamen recte dicit; neque enim ista sunt æqualia. Nam Patris nomen specificum causæ modum significat; et quia Patris Pater esse non potest, propterea quod ea quæ ad superessentiales divinarum personarum processiones spectant non adinvicem convertuntur, neque ex se invicem sunt divinæ personæ vel proprietates confunduntur, sed nec alius est Filius in divinis, cujus pater qucat esse Filius, idcirco paternitatis ratio Filio convenire non potest. Contra principium generis nomen est et utrumque specificum modum divinarum processionum in se continct; et quoniam in divinis est aliquid, cujus principium sive productor potest esse Filius, videlicet Spiritus sanctus, nullo pacto repugnat, Filium esse tali modo principium sive productorem. Repugnaret vero atque impossibile foret, quantum solummodo ad Filium ipsam spectat, si hoc oppositum foret filitationis rationi; verum (passivæ) generationi non opponitur productio; unde non est prorsus impossibile. Quare neque est similis ratio neque recte Latinorum responsionem reprehendit. Patrem enim ejus qui genuit esse Filium impossibile dicunt; si autem persona quædam alia in divinis sit, cujus pater esse possit, nihil prohiberet quominus et ejus foret pater. Idque recte plane dicunt. Nunc vero fieri nequit, ut Filius sit pater, quia non est, cujus pater sit, sed quantum ad dignitatem quæ de oppositis est non esset impossibile; neque enim sublata foret dignitas ejus, qui et Filius et Pater esse potest, ad aliud tamen et aliud; nunc vero est impossibile, non propter hoc, sed propter rem, quemadmodum si Isaac non genuisset et absque prole decessisset, non fuisset impossibile, ut ipse et fil us esset et pater, nisi ob posterorum defectum, non ob dignitatem patris; sed postquam genuit Jacobum, et pater idem erat et filius, atque dignitas oppositionis (per oppositionem) nan sublata est. Exemplum vero, quod adducit, undequaque insulsum et absurdum est. Neque enim dicunt Latini, omnem in divinis personam esse Patrem; deinde dum ipse infert: At revera Filius non est Pater, respondent, Filium revera Patrem fore, si persona esset, ad quam referri posset, hoc enim pacto simile foret exemplum, sedPatrem esse Filium nec ipsi dicunt, sicut et iste hoc impossibile esse asserit; principium vero eum dicunt (Latini) Spiritus sancti sive productorem, non quia id non impossibile censeri potest, sed quia id et necessarium arbitrantur. Iste vero hoc impossibile esse demonstraturus nihil conclusit. Condimenti vero adinstar huic epicherematis solutioni et hoc addam, ne sophisma quidem ejus exemplum esse et propositum non attingere, etsi similiter se haberet. Nam secundum fidei principia non est mendacium, omnem hominem esse genitum; neque si quis instantiam peteret ab Adamo, falso respondebitur, Adamum quoque genitum futurum fuisse, si Patrem habuisset, id est si non fuisset (generis humani) principium. Nam in quantum est homo genitus sit necesse est, in quantum vero est principium id fieri nequit. Quemadmodum si quis diceret, omne quantum continuum esse divisibile, deinde alio instante et ad punctum provocante, quod quantum continuum sit nec tamen divisibile, rursum responderet, et punctum futurum fuisse divisibile, quatenus quantum continuum, nisi hujus esset principium; nunc vero punctum esse principium et idcrico indivisibilem cum principium indivisibile esse debeat, sicut et in numeris unitas. Si quis igitur hæc diceret, nullo pacto peccaret. Ita et fides vera principium hominum ponit Adamum, et quatenus principium ingenitum, per creationem tamen exsistentiam nactum; verum hoc nihil impedit, quominus omnis homo sit genitus. Quapropter nullatenus valet ea quæ ex Adamo petitur instantia, neque id quod ille responsurus male omnino responderet.

Mark C2: Si Deo honorificentius et nobilius est, causam esse deitatis, quam rerum creatarum esse causam, quomodo Spiritus sanctus, dum ejus, quod Patri Filioque est nobilius, particeps non est juxta Latinos, non minor erit dignitate et divinitate? Si enim deitatis causa plane communicabilis est, quam ob causam non et Spiritus ejus particeps est factus? Si vero prorsus incommunicabilis tanquam Patris proprietas, quemadmodum et innascibilitas et aseitas, neque Filius ullo modo ejus particeps erit, licet Latini id omni studio nitantur efficere.
Georgios:

Mark C3: Quæ Deo insunt, proprie et solum et soli et sola et semper et omnino et inesse debent; et naturalia quidem ac communia tribus personis, hypostatira autem et personalia trium personarum uni. Nihil enim ibi est accidens, nihil ascititium vel posterius accedens, nihil non proprie et solum. Quemadmodum igitur dum Deus dicitur bonus et sapiens et Deus et Rex et Conditor, adhuc autem et invisibilis et immortalis et æternus, solummodo et proprie ut ad creaturas his omnibus nominibus insignitur (dicit enim Apostolus: Regi vero sæculorum, immortali, invisibili, soli sapienti Deo; et rursum: Qui solus habet immortalitatem et lucem inhabitat inaccessibilem); ita et quodcunque de quavis trium personarum seorsim dicitur. Pater igitur est Pater et solum et solus et proprie et solummodo; Filius est Filius et solum et solus et proprie et uno solum modo; similiter et Spiritus Spiritus Spiritus sanctus. Sic et principii expers Pater sive innascibilis solum et solus et proprie et uno solum modo; sed et simili modo est quoque principium, reliquæ ergo personæ principiatæ duntaxat et solæ et proprie et uno solum modo. Cum enim duo sint principium et principiatum, si solus Pater habet rationem principii, reliquæ personæ tantum sunt principatum et solum et uno solum modo; considerandum enim est, vocem solum semper ad oppositum dici; solum enim Pater est Pater, non autem et Filius; et solum Filius Filius, non etiam Pater; et solum Spiritus sanctus, non vero Pater vel Filius; et solum principii expers Pater, non vero etiam principatus et causam habens; sic et solum principium, non vero principiatus; reliquæ ergo personæ solum principitatæ et neutra earum principium. Si enim alterutra foret etiam principium, illud solum sublatum erit, et neque solum et proprie principium, neque solium et proprie principium reperictur, cujus contrarium necessario locum habere jam antea demonstratum est. Oppositio enim est distinctionis causa etiam secundum ipsos Latinos, et utrumque oppositum in una divinarum personarum concurrere est prorsus impossibile. Alterum enim eorum non proprie erit, et idcirco omnino non erit. Hisce concordant etiam sanctorum dicta, ex quibus Damascenus in theologicis capitibus ait: Solis causa est Pater; Theodorus vero Studita canit: Solius solus genitor, unigeniti Filii Pater, et solum solius lumen luminis splendor, ac solummodo solius Dei sanctus Spiritus, Domini Dominus, verum esse possidens. Non igitur Filius habebit causæ rationem, quippe qui solum causatus debeat esse et solum Filius, quemadmodum et Spiritus sanctus solus solius Spiritus Dei Patris.
Georgios:

Mark C4: Nos quidem dum Filium removemus a causa Spiritus, nihil eum deprimimus a dignitate Dei et Patris; neque enim prorsus communicabilem deitatis causam dicimus, sicut nec principii carentiam seu innascibilitatem Patris, nec ipsam paternitatem. Latini autem, qui communicabilem deitatis causam tenent, deinde Spiritui eam de esse affirmant, omni necessitate eum inferiorem reddunt deitate et dignitate Patris et Filii, et secundum hoc blasphemare in Spiritum sanctum, sicut et secundum alia multiplici modo coguntur.
WRH: While we certainly remove the Son from being the cause of the Spirit, nothing deprives Him from the dignity of God and Father; that is to say, in short, we neither say that being the cause of deity is communicable, in the same way, nor deprive the Father of being the principle or innascibility, nor His paternity. The Latins, on the other hand, who uphold the communicability of being the cause of deity, then affirm that the Spirit is caused, all revive the necessity of His inferior dignity the Father and the Son, and accordingly blaspheme the Holy Spirit, thus gathering many different ways of doing so.
Georgios: Latini etiam hic contra blasphemiam ipsis intentatam eadem defensione utentur, qua et ad secundum argumentum usi sunt, cum hoc idem sit cum illo, nescio quo modo et qua sapientia distinctum et solutio ad illud data etiam pro hoc erit sufficiens. Id tantum in præsentia oppoortunum fuerit dicere, si bene sapientissimus ille vir ordinis bonum novisset, quod quidem attinet ad argumenta et rationes, eum haud tanquam duo separatim positurum fuisse ea quæ omnino eamdem vim habent, quod vero ad res divina spectat, de quibus sermo, neque tunc secundum argumentum, neque nunc quartum istud prorsus fuisse prolaturum. Ex eo enim, quod bonum ordinis ignorat et ipse magnum quid concedere se credit Patri soli causam Spiritus tribuens, Filium vero ab eo excludens, et Latinos blasphemare arbitratur, qui non eadem ac ipse audent. Verum si plane id quod de ratione causæ, quæ est in Patre, non participat, inferius est ejus deitate et honore, ut ipse censet, Latini vero in Spiritum sanctum blashpemant, et ipse similiter blasphemat in Filium, et tanto quidem ipse deterius, in quantum illi quidem ex quibus Filium honorant ex iisdem in Spiritum peccare traducuntur, iste vero dum Filium contentionis gratia a convenienti honore arcet simul et Spiritum deo eo ejicit. Quando vero dato causæ rationem communicabilem esse Filio, inferiorem futurum Spiritum asserit ea carentem, si quidem nemo sanctorum statuit ex Filio esse Spiritum et ex eo progredi et Patrem Filiumque unum esse Spiritus principium, (et ante omnes ipse Filius omnia quæ sunt Patris sua esse dicens, eunctique addunt: excepta generatione et paternitate) profecto blasphemia a parte Latinorum erit; si vero ex multis et multiplici modo necesse est concedi et poni, Filium Spiritus sancti esse principium, quomodo non ille qui a Filio tollit Spiritus causam magis contra Deum blasphemat? Si vero, dum doctores ex Filio esse et progredi Spiritum asserunt, iste blasphemare putat eos qui non etiam Spiritum causam deitatis esse aiunt, utpote a pari cum Patre et Filio honore eum separantes, etiam sic et nihilo minus blasphemabit blasphemiæ notam Ecclesiæ doctoribus inurendo. Neque enim latuit eos sapiens istud argumentum et quod Filium Spiritus principium dicentes, Spiritum autem principium nullius esse confitentes minorem reddituri Spiritum et blasphematuri sint. Verumtamen neque blasphemant Filium Spiritus principium dicentes (quare nec Latini omni necessitate in blasphemiam concludendo incidunt, imo contra obediunt potius doctorum doctrinis et fidei principiis, inter quæ est divinarum personarum et processionum earumdem ordo) neque nimis Patrem honorant, quemadmodum iste. Filium ignominis afficientes, et Spiritui nullam honoris deficere (detrahi) arbitrantur excellentiam, quando eum dicunt ex Patre et Filio progredi vere ac naturaliter. Idem namque ad honorem quod attinei et ex Deo progredi naturaliter et ita producere Deum. Si vero non producere Deum imminutio erit Spiritui, etiam non produci a Deo imminutio erit Patri, cum utrumque, quod dixi, idem ad honorem valeat, et producere et produci. Verum tria hæc a nullo et principii expertem esse, et nullius esse principium, et rursum ab alio quidem esse, aliud vero producere a seipse, hæc bonum ordinis sequuntur, quem multo magis in divinis esse personis necesse est. Quæ secundum hæc est differentia ordinis differentia est; tantum vero abest, ut ea essentiæ identitati obsit, ut hanc ea multo magis ostendant. Naturæ identitatem, magnus ait Basilius, confitemur, quum ex Patre sit Filius. Et omnes ne plura dicamus, ita loquuntur doctores; non ergo tollitur essentiæ identitas, cum non etiam ex Filio sit Pater? Nullo modo ergo et Spiritius secundum essentiam identitas cum Patre et Filio ex eo quod per Filium ex Patre progreditur, maxime illucescit; si vero nec Pater nec Filius ex Spiritu, non tollitur propter hoc identitas essentiæ, neque minor ratione deitatis Spiritus evadit, neque aliud quidquam obsistit, ne ex invicem vel alio quodam modo sint personæ, nisi bonum ordinis solum; unde manifeste et viceversa alio quodammodo esse vel prodire personas ordinis bonum corrumpit. Tantum a blasphemando absunt ii qui præterea quod nihil cæterorum infirmant et ordinis bonum in quibus vel maxime est custodiunt. Hunc ordinem quando nobilis iste vir recte perspexerit servareque decreverit, cessabit cæterum eos qui illum custodiunt blasphemos existimare.

Mark C5: Eorum quæ divinæ naturæ adsunt alia solum singulariter semper dicuntur, licet in tribus personis intelligantur, sicut Deus, conditor, rex, bonus, et si quid hujusmodi (unum enim dicimus Deum, unum conditorem, unum regem, unum bonum, Patrem et Filium et Spiritum sanctum); alia vero pluraliter semper, etsi in duabis solis personis sint, ut v. gr. principatum in Filio et Spiritu, duo enim principiata et non unum dicimus. Quæ quum ita sint, quoniam Latini etiam deitatis principium duabus personis, Patri scilicet et Filio, tribbunt, quæramus ex ipsis, utri prædictarum partium hoc conjungant. Si decent secundæ, per se manifestum est absurdum; duo enim erunt principia, sicut et principiata duo, et sic principiorum duplicitas intrabit et celebrata principii unitas e medio tolletur. Si vero primæ, primo quæritur, qunoam pacto? Sunt enim illa communia et naturalia et tribus personis similiter convenientia; deinde et sic in idem rursus labentur; nam unum illud principium, qua est genitor et spirator, quod est Pater solus, non idem numero est cum eo uno principio, qua est spirator solum, quod est Pater et Filius, ut ipsi dicunt: duo ergo et sic erunt principia et duæ causæ, et undequaque eos circumstat principiorum dualitas.
Deitatis principium, ut ipsi dixerint Latini, diverso modo convenit Patri et Filio et non eodem modo; sed Patri quidem quatenus est genitor et spirator, Filio vero, qua spirator duntaxat. Differentia autem secundum Patres secum numerum inducit; duo ergo sunt deitatis principia et principii unitas a Latinis procul amandatur.
Georgios: Latini unum principium omnium maxime servare norunt et duplex principium undequaque arcent tum in suis confessionibus, tum in institutionibus, tum in scriptis libris atque hoc tradunt in primis fidei instructionibus theologiæ magistri, quando ipsam ut unam ex aliis disciplinis ordine et scrupulosa industria ad eam accedentibus discipulis exponunt. Neque enim ex eo quod multa doctorum scripta perlegerunt, postquam paulo prius rhetoricis studuerunt, doctorum nomen vel sibimetipsis addicunt vel a multitudine et ab indoctorum judicio, imo ptius judicii defectu ac præjudicio illud delatum sumunt. Verum quemadmodum nullus est neque esse potest philosophiæ magister, qui non Aristotelis philosophiam et veterum in eamdem commentarios et recentiorum quæstiones prius perscrutatus fuerit, cuncta refutare et demonstrare recte ac vere, omnem oppositionem diluere et prompte de omnibus, quæ ad philosophiam pertinent, rationem reddere possit: ita neque theologiam cuiquam concredunt, nisi per plures annos discipulis fuerit, multa disputaverit et in omnibus, quæ ad illam pertinent, exercitatus multis ad hoc præsidentibus doctoribus sæpius scientiæ, quam sibi comparavit, specimen publicum exhibuerit, indeque dignus, qui theologicas institutiones tradat, inventus atque expertorum judicio cunctis sit factus conspicuus. Atque primo quidem philsophi debent esse et dialectici, postea theologiam attingere. Sic plurimi faciunt theologiam Latini; sic magna cavent cura, ne quis ex ignorantia sibi et aliis causa damni evadat sine methodo et arte maximam omnium scientiarum, theologiam, tractando. «Quomodo enim fieri potest, ut quis ea quæ ex principiis sequuuntur consectaria inducatur eaque his connectat vel quæ non rite consequuntur secernat et universim consequentiæ rationes recte calleat atque per eas omnem rationem omnemque opinionem ex certa norma dijudicet, nisi multa talia in dialectica didicerit, sæpius ea in aliis disciplinis exercuerit, plura quoque ex reliqua philosophia assumpserit, quæ non quidem ad constituendam, attamen ad exornandam theologicam discplinam tendunt? Omnino enim distinguere et dividere consequentiarum rationes, sine quibus nemo potest esse theolgoiæ magister, sicut nec cujuscunque alterius scientiæ, recte nemo poterit absque dialectica et reliqua philosophia. At illi, qui nihil horum curantes et scientes potius sine methodo ad theologicas quæstiones et sine ulla norma ad judicium de maximis rebus ferendum se conferunt, hi pura et sincera dogmata ut spuria et falsa rejicere ac despicere, facile vero, si quis perversum quid et improbandum profat, id amplecti, suspiciones fovere contra perfecta et ab omni suspicione libera, e contra confidenter ea quæ magnam religionem ac reverntiam exposeunt, eloqui possunt, et multo magis quando quis qui nihil novit rem se nosse persuasum habeat et ab aliis ejus gnarus existimetur. Quid igitur tale habet, cujus Latinos incuset vel cujus ex illis rebus, quæ bene sapienterque theologiam tractaturis conveniunt, defectum in illis animadvertit, ut adeo facile id illos pati opinetur, quod turpe est geometram pati in figuris et physicum in rationibus de mobilibus, id est principium de medio auferre? Quomodo quis prompte et recte credat, bonos quidem geometras et physicos esse Latinos omnique scientia repletos, theologos vero esse eum in modum imperitissimos, ut per suas doctrinas aferant unum ex theologiæ principiis, cujus custodiam plurimi faciunt et de quo quotidie in publicis et in privatis colloquiis ac disputationibus philosophantur, idque dum nos clamando ad illud advertendum observandumque hortamur, et dum res non solum turpis, verum etiam valde periculosa est? Quid enim turpius et simul periculosius, quam theologiæ scientiam profitentem quempiam per opiniones suas theologiæ principia evertere et neque intelligere, et salutem se perdere, quæ vel maxime in fidei veritate obtinetur? Quid vero turpius adhuc, quam tot homines id pati? Ego enim potius credidissem, Latinos monarchiam in divinis hand necessariam esse edoctos dicere quid et opinari, quo illa pessundetur, quam monarchiam venerantes et custodire volentes, si ullum ex fidei principiis, tamen hanc per ea quæ aliter dicunt, eos evertere nescientes prorsus, omni necessitate eos, qui illa asserunt, duplex inducere principium. Illud enim prius negativæ ignorantiæ fuisset, cui, cum homines sint, facile succumbere possunt; hoc vero ignorantiæ studiose quæsitæ et privativæ, quam neque in theologicis neque in alia quavis materia pati possunt ii qui dialectica et reliquis philosophicis discplinis tam bene imbuti sunt. Etsi vero multos alios novimus prius cum tali sapientia in hæreseon abyssos præcipites actos, attamen neque tanta multitudo neque simili sapientia præditi erant, neque tunc omnes dogmaticæ quæstiones ita elucidatæ, neque tot doctores ad veritatem cognoscendam ipsis duces esse poterant. Cæteras enim hæreses propter insipientiam potius et inscitiam scimus constitutas; Arium vero, Nestorium atque Sabellium fortasse quidem sapientes, attamen a Scripturis solum exordientes; nondum enim ulli doctorum tantum reverentiæ detulerunt homines, ut illius sententiis absque ulla dubitatione adæhererent; fortasse namque neque ullus tum talis erat. Verum in certaminibus adversus hæreticos illos, sicut in palæstra quadam, sapientiæ et fidei atque accuratæ dogmatum expositionis specimen alii dederunt et Ecclesiæ lumina protinus evaserunt, postmodum eo cultu honorati, ut illorum theologia cunctis regula ac norma sit legesque latæ fuerint id præcipientes. Et sic multi sunt et tot singuli libros reliquerunt, ut cæterum du nullo theologiæ problemate vel dogmate dubium movere queant qui plane talia judicare noverint a tot doctoribus totque singulorum scriptis illuminati, si vero etiam in his discordans quid inveniatur, id recte componant et concordent illis methodis, quibus ipsi Ecclesiæ doctores divinas Scripturas consociarunt et constantes ostenderunt contra eos qui dividere illas conabantur et in hac divisione perversæ suæ sententiæ confirmabant fundamentum.
Quæ omnia cum ita se habeant, quis facile credet Latinos quidem principii dualitatem in Deo exsecrari, sed in eamdem rursus impelli tanquam necessario ex hac sua opinione consequentem? Neque enim ipsi sapientia ulli omnium cedunt, neque probabile est ipsos, cum sint sapientes ista pati; sed potius verisimile, eos qui Latinorum sapientiam non supra modum intelligunt, fraudi ejusmodi succumbere, ut arbitrentur, ea ex Latinorum sententia consequi, quæ semel pro semper omnino ab ea separata sunt.
Quod vero ex Latinorum doctrina nullo modo absurdum illud inferri possit, simplex non minus quam vera ratio persuadet, quam qui rejiciat, et multa quoque theologiæ principia eliminet simul oportet. Unica enim, aiunt, virtute spirativa Spiritum sanctum producunt Pater et Filius, quia hæc virtus sequitur essentiam PAtris et Filii, non relationes, quibus discernuntur, et sicut vis generationis activæ et passivæ in Patre et Filio est una, ita spirationis vis in ipsis una est. Si enim quæ virtus in ipsis est præter vim generationis activæ et passivæ, eam unam esse est; unica vero virtus et unam operationem et unam processionem et unum principium necessario inducit: neque igitur absurdum est, unam esse in Patre et Filio virtutem spiratricem, neque sequitur, cum hæc una sit, in Patre et Filio non unum esse Spiritus principium, sed duplex. Omnino autem Pater præscindendo a relativa oppositione, quam ad invicem habent, prout ille generat, hic generatur, quoad cætera unum sunt et unum totum et unum numero. Sicut igitur unus sunt Deus et unus conditor et unus mittens, ita et unum principium sancti Spiritus vel unus spirator. Si enim Patri in Spiritus sancti productione non potest communicare Filius propter aliud quidpiam, alia ratio foret; si vero nihil aliud obstat, quod ad monarchiæ destructionem attinet, nihil timendum; sicut si Filius non posset creator esse neque Spiritus sanctus, quemadmodum est Pater, alia plane foret ratio; quandiu vero necesse eset creationem communem esse illis tribus, de monarchia timendum nihil. Una enim virtute creant et ut Deo unicuique horum inest vis creandi, unde quoniam unus Deus sunt et unum creatorem tos [?] esse necesse est. Si vero mirum, duas illas hypostases unum esse principium et tamen non confundi, magis mirum esset, tres hypostases unum principium esse neque tamen confundi easdem. Sed hoc mirantur quidem omnes quotquot et illud credunt, nihilo tamen minus credunt, et idcirco credunt, quia mirantur. Oportet enim divina supernaturalia esse et super mentem nostram elevata eaque superiora. Sic et res se habet in proposita materia. Mirum enim est et summam admirationem excitat, quod duæ hypostases perfecte suis distinctæ proprietatibus unum sunt tertiæ personæ principium et unum numero, nec tamen ad invicem confunduntur nec naturæ quadam differentia a persona, quæ ex ipsis prodit, distinguuntur. Debet tamen et hoc cum aliis fidei principiis concordare et veritatem simul cum admiratione et huic cum illis adesse; neque reprehendi sunt Latini, si doctorum verba sequentes Spiritum ex Filio esse et unum ejus principium Patrem et Filium exsistere credunt, deinde ratiocinationibus quibusdam mentis imbecillitatem quodammodo erigunt ac solantur, tanquam in defectu accuratæ solutionis, quam in hac [?] materia nancisci non est datum, ratione apparente utentes et in his eosdem ipsos duces et antesignanos assumentes, a quibus et hanc sententiam acceperunt; hoc enim apud æquos judices nullam prorsus reprehensionem incurret; sed si contentionis gratia contra nos suam sententiam confirmaturi peregrinam prorsus atque ab ipsis et primis et solis adinventam in has ratiocinationes ab humana sapientia abrepti fuissent et mendacium cordis atque fraudem speciosis rationibus obvelare niterentur, hoc sane vehementer in eis accusandum foret, neque ipsis talia innovantibus venia ullo modo concedenda. At multum deest, ut quis Latinis vere tale crimen objicere queat. Neque enim uni doctori, neque cujusque dictis paucis atque obscuris, verum omnibus simul suis doctoribus et nostrorum nonnullis, lisque pluribus in locis et velut ex professo de hac re disserentibus fidem habentes, sic ad defendendam, quoad ejus fieri posset, sanctorum opinionem pervenerunt, et non demonstrare argumentis eam quærebant, sed difficultatem tum sibimetipsis tum illis ex fratribus, qui sancdalum patiebantur, emollire ac solvere quodammodo annitebantur, sicut et in aliis fidei quæstionibus id summopere sibi curæ esse responderent, si quis ex eis opportune quæreret. Atque hæc quidem dixerint qui Latinos defendere volunt pro monarchia, imo pro se ipsis, et vehementer e viro hoc poscent, ut timorem pro ipsis abjiciat, ne forete dyarchiæ transitum permittant, quemadmodum ipse ait, per ea quæ statuunt atque credunt. Epicherematis vero vim tantum abest, ut ipsi extimescant, ut firmam vel insolubilem, ut hoc pacto facile eam solvere possint.
Dicent itaque in primis, multa esse, quæ ejus principatem propositionem damnent. Logicam enim vim necessitatemque sumit ex loquendi modo, dum quæ divinæ naturæ insunt duplici modo dici asserit. Quem loquendi modum si quis in iis, quæ ad fidem pertinent, servare velit, multa absurda concedet; tollet vero haud pauca ex iis quæ in confesso sunt. Statim enim si nos ex eo quod Spiritus Filii dicitur indicium facimus, quod et ex Filio sit Spiritius sanctus, vos contradicitis, nullam relationem in hoc dicto intelligendam esse necessario asseverantes, nisi solam naturæ identitatem. Unde et Spiritum Patris et Spiritum ex Patre non idem significare censetis; verum alterum quidem causæ habitudinem, alterum vero habitudinem naturæ. Quare nec mirandum est, si Pater ex Spiritu non dicitur, cum quæ ad divinas et superessentiales progressiones pertinent, non adinvicem convertantur; si vero non dicitur Pater Spiritus, qui loequendi modus naturalem (ex vobis) identitatem significat, tunc mirandum sane erit. Neque enim dici potest, Patri quidem eum idem esse natura Spiritum, Patrem vero aliter se habere ad Spiritum; ergo quantum ad rei veritatem Patrem quoque Spiritus oportebat dici. Atqui non dicitur, ne quis Spiritum generari suspicetur. Verumtamen etsi hoc dici nequit præfatam ob causam, quantum ad rem ipsam verum erit dicere, Patre esse Spiritus, si quidem ista locutio habitudinem naturæ solam, nullam vero causæ habitudinem signifcare potest, sicuti vos arbitramini; et multipliciter quis a veritate et a convenientia aberraret, si cuncta loquendi modo tribuens tum in divinis tum in humanis veritatem captare studeret. Deinde libenter admodum admittimus, quod concedis, duabus quibusdam personis solis in quodam omnium esse communionem quamdam, uti Filio ac Spiritui commune esse dicis causatum. Neque enim tibi licebat negare universim, et Patri et Filio solis in alia re quamdam esse communionem. Ad interrogationem vero tuam, cuinam membro divisionis tuæ sententiam nostram, eam videlicet quæ Patrem et Filium ait esse Spiritus principium sive causam sive auctorem sive quocunque nomine appellare velis, adjungamus, respondemus: secundo membro quantum ad rem et quam maxime. Est enim sicut duabus personis commune est ex causa esse, ita et duabus personis commune est ex causa esse, ita et duabus personis communis principii et res et denominatio. Et quemadmodum communio in ratione principiati neque Filium et Spiritum in unum contrahit neque a consubstantialitate cum Patre expellit, cum quo communionem non habent in denominatione et re principiati, ita et communio in ratione principii neque Patrem et Filium in unum contrahit, quibus ea inest, neque eos secundum naturam separat a Spiritu utpote experte illius, quod illis est commune. Horum gratia secundo divisionis membro sententiam nostram jungimus, quantum ad rem ipsam, cum de rebus nobis sermo sit et circa res studium nostrum versetur. Si autem est quid dissimile in eloquendo horum communium utrumque, non a natura rei provenientem differentiam cognoscentes, verum ex personarum qualitate, non differimus et ad invicem dissentimus. Quid enim, cum illa duo principiata, hæc vero unum principium et una causa dicantur? Illa enim principiata dicere oportet, quia secundum quod duo, sunt principiata, quoniam et secundum quod principiata hoc certo modo, modo scilicet diverso, numerum habent et dualitatem; Pater autem et Filius, non in quantum sunt duo, principium sunt Spiritus, quoniam neque in quantum sunt Spiritus principium, duo sunt, sed secundum aliud quoddam. Si igitur similitudinem prolationis ejus quod commune est aliud quidquam prohibet, non oportet propterea eam quæ in re est, communionis similitudinem abjicere, neque prorsus extra tuam divisionem ponere, cum liceat in uno secundo membro eam collocare, et jure quidem optimo, nec oportet ejus non exsistentiam accusare, quia non simili modo ac alia quædam proferre potest. Eumdem enim in modum et nobis aliud quidquam absonum accideret, si Patrem et Filium unum esse Spiritus principium professi nullam in Filio et SPiritu communionem in ratione causati statueremus, quia unum principiatum dici nequeunt, sicut et Pater cum Filio unum principium. Non enim ad vocem, verum ad rei veritatem attendentes et nos et te et omnem sensu præditum de talibus pronuntiare oportet causam dissimilitudinis, quæ est secundum loquendi modum, et recte perspicientes neque hanc rei obstaculum ullum facere censentes. Lepidum vero est et illud, quod quasi infirmitatis bene censcius illius tui epicherematis solius ejusque conclusionis, et sapiens illud Cabasilæ enthymema velut episodium quoddam tuis adjunxisti, circa quod ille multum desedavit. Istud duntaxat fortasse te excusabit penes illum, quod iis quæ ipsius sunt copulas ea quæ rursum sunt ipsius; ex illius namque scriptis quæ tua esse videntur, desumpta sunt, compositione tantum et dictione, ac fortasse haud meliori, differentia. Verum nos, quia oportune conjuncta sunt et quia adversus illum seorsim apologiam conscripsimus, supervacaneum ducimus nunc illam additionem inquirendo perlustrare. Id dixisse sufficiat, unam Spiritus causam et unum principium qua spiratorem Patrem et Filium esse confidenter nos asserere posse, unam vero causam qua genitorem et spiratorem haud dicturos, nec adeo vili modo nos theologiam tractare; unde frustra quis ex nobis quæreret, utrum unum quoddam idemque numero dicamus ista, an non dicamus; quorum alterum nullo prorsus modo dicimus. Quæcunque vero alia superflua novimus hoc epicheremate Cabasilæ primo capite, quod adversus non conscripsit, prolata, proprie ac seorsim, uti dictum est, a nobis librata et refutata recte sunt in Antirrheticis adversus ipsum.

Mark C6: Thomas, Latinorum doctor, existimans una ex oppositionibus opus esse ad personas divinas distinguendas, quoniam, inquit, materialis distinctio in divinis locum non habet, oppositionem secundum relationem solam distinguentem esse vult, cum alia oppositio haud habeat locum. Ostendendum itaque nobis magis idoneam ad distinctionem esse oppositionem antiphaticam (contradictoriam) et hac sola secundum theologos ab invicem omnes divinas personas distingui. Ac primo quidem illud in divinis, manifestum est, uniuscujusque exsistendi modum maxime ac plenissime sufficientem esse, ut ab invicem distinguantur; exsistendi vero modos in divinis personis ingenitum, genitum et procedens dicunt sive, ut universalis dicam, principii expers et principiatum, quæ sibi invicem contradictorie opponi liquet; nam quod habet principium et quod non habet contradictoria sunt. Pater igitur a Filio et a Spiritu sancto hisce contradictorie distinguitur, Filius vero et Spiritus ad invicem propriis rursum exsistendi modis. Nam per generationem esse et non per generationem, sed per processionem esse in his sunt subsistendi modi et contradictorie sibimet opponuntur; hocque relate ad Spiritum Gregorius Theologus affirmat: Procedens quidem ex Patre, non vero modo Filii; neque enim per generationem, sed per processionem. Hæc itaque distinctio, quæ secundum conctradictionem est et veritati consona et theologis cunctis, atque omnes divinas personas potest distinguiere. Quam vero inducit Thomas veluti solam idoneam, eam dico quæ secundum relationem est, et Patrem quidem ab iss, quæ ex ipso prodeunt, Filio scilicet ac Spiritu, discernit, reliquas autem personas ab invicem nullo prorsus modo; neque enim alterutr alterius principium; neque theologorum illus hanc distinctionen protulisse videtur, imo omnino contrarium. Solis enim causa Pater, ait Damascenus, et Gregorius Nyssenus: Ejus, quod ex causa est, rursus aliam differentiam intelligimus; aliam dicit præter jam dictam; hæc vero erat illa, quæ est secundum causam et causatum. Generatim vero non audendum est dicere vel cogitare quid præter eas quæ nobis ex divinis oraculis divino modo annuntiata sunt, et inclytus Dionysius statuit.
Georgios: Latini et aliis multis doctoribus, non soli Thomæ, ianitentes, quibus ultimis hisce temporibus abundarunt, omnes quidem similiter honorant ac venerantur, quia ipsis viam ad fidei veritatem et ad vitam virtute ornatam veluti duces monstrarunt, atque ut boni discipuli ad doctrinas ap ipsis expositas advertunt, magistros errore immunes eos esse multis argumentis ac signis persuasum habentes, quorum maximum et manifestissimum omnium illud est, quod communibus ipsis Ecclesiæ dogmatibus præfuerunt et theologiæ canones ubique stricte tenent, divina nimirum oracula et Patrum doctrinam, ab accurata circa ea tractione nunquam recedentes. Omnes itaque, ut dixi, pariter venerantur (Latini), sapientiores autem magis admirantes etiam magis ipsis obsequuntur, ac communiter quidem id faciunt euncti, maxime vero ii, qui præclare eorum sequuntur vestigia, quique mentem scientiæ aptam ac strenuam Dei gratia studiisque diuturnis atque eos subsequi valentem possident. Sunt ergo multi Thoma posteriores id non valde laudantes, quod arbitratur Filium a Spiritu distingui non posse, nisi alteruter ex altero prodeat, sed ad eorum distinctionem sufficere censent differentem progressionis modum, et si nulla alia adsit differentiæ causa; atque hoc omnibus Græcis concedunt nec contradicere volunt. Verum licet Thomam vituperent ob ratiocinationem inde deductam, nihilo tamen secius consequens haud aspernantur, et ex multis aliis rationibus illud probant. Neque enim si quis in hoc argumento Thomam haud logice necessaria dicere ostenderit, ideo aut cæteras ejusdem rationes ad eamdem conclusionem deducentes spernet, quæ evidenti necessitate pollent, aut ipsam eam sententiam vilipendet, quam veram esse novit ipse et multis rationibus, contra quas nihil excipi queat, demosntrare valebit. A ratione namque alienum foret, omino negare velle veritatem concessam propter imbecillitatem eorum, qui eam defendunt, cum multi ei patrocinari studeant, non omnes tamen æquo, sed alii minus felici, alii feliciori Marte. Sic et quæ ad communes doctores spectant a nobis judicantur, et epicherematum et rationum differentia, quibus dogmata fidei nos edocent eaque ab adversariis vindicant, neminem facit veritatem despicere. Scimus enim, non solum alios aliis de iisdem rebus sapientius et accunatius tractatum habere, sed et eosdem quoslibet multis ratiocinationibus, quæ vim maximam habent, ad uniuscujusque veritatis demonstrationem utentes quædam ex abundantia, ut ita dicam adjicere, fortasse non ad demonstrationem, sed ad confirmationem suæ propositionis hæc aptare atque sapientiam ostendere iis qui ex huamana sapientia contra veritatem decertant; quanquam et absque ejusmodi necessitate non absonum erat, cum homines sint, et humanis quibusdam cogitationibus sine vituperio eos servire et sapientiam discipulis rem quamdam divinam et maximam ostentare. Si quis igitur propter hæc Thomam vellet reprehendere vel Thomæ gratia veritatem, li dbit et omnibus, quicunque voluerint, communes Ecclesiæ magistros accusare vel traditam ab iis veritatem parvi facere. Sed non ita est, non ita. Tu etenim, ut cæteros magistros omittam, inter quos differentiam et gradum, quantum ad veritatis demonstrationem et vim ratiocinationum pro ipsa prolatarum, statuere licet, tu, inquam hand cuncta approbaveris Cabasilæ, neque omnibus eodem modo veluti necessitate logica disputatis adhæseris, imo sunt nonnulla, quæ præterire malueris ut ex magna abundantia dicta (ita enim dicere præstat); sed non propterea et illationem et alias ejusdem rationes ad idem tendentes spernis, pro quibus etiam vitam profundere paratus es. Ob has igitur causas aliis argumentis et rationibus, per quas Thomas huic sententiæ suffragatur, accuratam ac cogentem persuadendi vim attestantes, illi qui post eum hæc distquisierunt hoc de distinctione (personarum) argumentum non admittunt, sed minime propterea et hanc sententiam rejiciunt, quam plurima, imo omni necessitate veram esse et credunt et probant. Neque igitur multum tibi proderit nutans ista ratio, etiamsi illi infirmandæ par esses; nunc vero omni ex parte impar et impotens, et sicut Thomas in hoc argumento debiliter et sine nervo eam sententiam defendisse visus est, quam per multas alias rationes fortiter comprobavit, sic et tu debiliter ac sine nervo nunc refutas mendacium, ut non solum certaminibus contra veritatem, verum etiam in mendacii refutatione pauca valens appareas. Quanquam et hoc debilitatis quis dixerit evidentissimum signum, quod futilibius quibusdam et vetustis objectionibus ac contradictionibus vis refellere. Quæ enim adversus Thomæ circa distinctionem ratiocinationem disputas, dixit jam Cabasilas, et multi ante eum et post eum, omnesque illam reprehendisse videntur. Cydonius autem quidam Thomæ suffragium et patrocinium largiens nihil valere has objectiones valide ostendit, ita ut nemo cæterum reperiatur usque nunc hanc defensionem refellens zelo veritatis vel parcens Cabasilæ famæ, quæ ejusmodi passa est infortunium. Hisce igitur antiquatis et honore quovis privatis argumentationibus veluti genuinis armis fretus idem cum primus eorum inventoribus periculum subis. Oportebat vero te potius ostendere, eisdem objectionibus Cydonium sophistice restitisse et tunc opportune procederes ad arguendum Thomam et ejusdem ratiocinationes arguendas, ita ut de cætero neque apologiam contra ista necessarium esse censeres. Sufficunt enim Cydonii apologiæ et maxime, et contra eas nil poteris oggerere, quandoquidem hucusque non potuisti. Verum ut nunc discas esse viros non solum te sapientiores, sed etiam Cydonio, qui tamen præ tuis magistris magnopere excellit, doctiores, concedimus tibi, Thomam in his non stringens dedisse argumentum et Cydonium ei patrocinantem in aliis quidem et ingenue et cum veritate id facere, hac vero in parte nobiliter et recte contra Cabasilam pugnare, qui Thomam se refutare opinabatur nullatenus id valens, quod ad veritatem tamen spectat, minime apte ac valide. Sed non exinde ejus quoque conclusionem destruimus, ob causas quas paulo ante diximus. Sufficientem enim Filii et Spiritu distinctionem esse diversam utriusque ex Patre progressionem, concedunt et Thoma posteriores; hoc vero ipsum quam maxime causam esse credunt, quod et Filius sit Spiritus principium, quoniam differentia progressionis talem in ipsis ordinem constituit, talem vero ordinem et Spiritus ex Filio processio consequitur. Sufficit igitur ad eos distinguendos, quod diverso modo ex Patre prodeunt: sed ex eo, quod diverso modo prodeunt ex Patre, sequitur, quod alteruter ex altero prodeat. Quare in tantum non distinguitur Filius a Spiritu relativa secundum principium oppositione, ut Thomas ait, in quantum non per eam primo distinguitur, sed primo distinguitur diversa progressione, hanc vero et oppositio secundum principium sequitur. Quod quidem hæc ita bene se habent et quod etiam ante Cabasilam multi Latinorum reventer contradixerunt Thoma eumque simplicius hoc argumento usum fuisse afirmarunt, alia eaque propria concertatione disquirendum et ostendendum foret; quod vero tu neque conclusionem destruis, etsi Thomam confutaturus eras, neque valide ac convenienter refellis, tum Latini manifestum reddunt, qui neque hac in parte Thomæ valde assentiuntur neque thesin ejus negant, tum tu ipse ostendisti jam dictas exceptiones rursum in medium producens, quas, si etiam difficile erat et alios simili modo id facere.

Mark C7: Si principiatum diverso modo convenit Filio et Spiritui (ille enim genitus, hic procedens), differentia autem secundum Patres numerum secum inducit, duo ergo sunt principiata, Filius nimirum et Spiritus. Porro secundum eumdem modum si deitatis principium diverso modo Patri et Filio inest (Pater enim est genitor et spirator, Filius vero spirator tantum), duo crunt deitatis principia, quum differentiam sequatur numerus, id est dualitas, secundum theologorum doctrinam.
WRH: If the Son and the Spirit are principled in different ways (namely, the former is begotten, the latter proceeds), introducing a numerical difference, two are therefore principled, evidently the Son and the Spirit. If the Father and the Son are the principle of deity in different ways (namely, the Father is the generator and spirator, as much as the Son is spirator), there will be two principles of deity, with the result of a numerical difference, that is to say a dyarchy, according to the doctrine of the theologians.
Georgios:

Mark C8: Spiritum dicunt theologi ex paterna procedentem hypostasi. Si vero idem et ex Filii hypostasi procedit, nonne ex duabus hypostasibus procedit? Quod vero procedit ex duabus hypostasibus, nonne id duo habet principia suæ ipsius exsistentiæ? Neutiquam igitur Latini principii dualitatem effugient, quandiu etiam ex Filio procedere Spiritum sanctum affirmabunt.
WRH: The theologians say that the Spirit proceeds from the hypostasis of the Father. If indeed the Holy Spirit also proceeds from the hypostasis of the Son, does He not proceed from two hypostases? If He indeed proceeds from two hypostases, how does He not have His existence from two principles? In that case the Latins by no means avoid a duality of principles, as long as they will still affirm that the Holy Spirit proceeds from the Son.
Georgios: Latini etiamsi hypostasin et essentiam simpliciter diferre arbitrantur sicut commune a proprio, secundum Ecclesiæ theologos, pro qua sententia et tres quidem hypostases, unam vero essentiam credunt, attamen in qualibet hypostasi idem illud ipsum hypostasin et essentiam esse censent neque differre, sive quis ex Patris essentia generari Filium dicat, sive rursus ex Patris eum generari hypostasi (in Patre enim ejus et essentia et hypostasis una res est), eum ea tantummodo eis insit differentia, ut essentia ratione hypostaseos includatur, quoniam hypostasis est essentia cum relatione, hypostasis vero re essentiæ includatur, ut ab ea et in ea formata et specificata; aliter prorsus quam in rebus creatis sese habent, in quibus essentia operationem et speciem in individuo et ex individuo sumere consuevit; neque separare licet essentiam Patris dicentes et paternam hypostasin. Nam essentia Patris est Patris hypostasis, etsi Patris hypostasis non est divina essentia simpliciter. Unde fit, ut is qui dicit ex paterna hypostasi procedere Spiritum sanctum, eum etiam ex Patris essentia esse affirmare possit, et similiter qui ex essentia Filii eum esse asserit, ex Filio quoque et ex fitiali hypostasi eum esse dicturus sit. Et sicuti dicere eum ex essentia Patris et ex essentia Filii non necessario principiorum dualitatem seu duplex principium inducit, ita etiam ex hypostasi Patris et ex hypostasi Filii dicere nihil inducit ejusmodi. Latini igitur, qui tali pacto ista enuntiant atque putant, nullam inter essentiam et hypostasin quoad rem esse differentiam in una eademque persona, sed ratione duntaxat eas differre, neque in principiorum dualitatis abyssum se unquam abripiendos esse arbitrantur. Quoniam vero doctrina de essentia atque hypostasi universam fere veræ fidei doctrinam complectitur et includit, neque præsenti tractationi utite neque admodum aptum fuerit eam none late pertractare; sed sufficit argumentationem illius solvere et eliinare. Nam præter rationem essentiæ et personæ vix occasionem disputandi et refellendi hoc argumentum præstiterit, adeo est futile. Dicit enim ita: Theologi dicunt Spiritum ex paterna hypostasi procedere (innuit autem, ut videtur, Nyssenum Gregorium); quare si etiam ex Filio procedit, verum erit similiter dicere eum etiam procedere ex hypostasi Filii; quod si vero hoc est, ex duobus principiis procedit Spiritus sanctus; fieri enim nequit, ut id quod ex duabus hypostasibus procedit, non etiam ex duobus principiis exsistentiam habeat. Mirandum vero foret et quam maxime, si hæc vera et necessaria ratus non etiam creationis tria esse principia credat, eam hæc ex tribus hypostasibus sit condita; neque enim facile unum Deum conditorem esse rerum creatarum dicet, singulas vero divinas personas conditrices esse negabit. Quod si, ut vulgus, ad differentiam creationis et divinarum processionum provocaverit, eodem ac vulgus ipse collacabitur loco; nam hæc differentia nihil eum juvabit, quousque id quod ex duabus hypostasibus prodit duo principia habere crediderit. Si enim pro præsenti hypothesi id statuit; supponit quod est in quæstione; si vero simpliciter et universim, nullum amplius habebit effugium, ne tria creationis principia dicere ex iis quæ statuit existimetur. Si vero tres hypostases, quæ res creatas condiderunt, unus earum sunt conditor et unum earum principium, non obstante personali earum distinctione, quoniam non quatenus sunt tria, sed quatenus sunt unum, res creatas e nihilo producunt, ergo et duæ hypostases unus sunt Spiritus productor eadem ratione, et unum ejusdum principium, nihil adversante personali earum distinctione, quoniam non quatenus sunt duo, sed quatenus sunt unum ex seipsis producant Spiritum sactum. Neque enim facilius secundum quid ipsius communiter inhærens uniuntur tres hypostases, quam duæ (contrarium enim ptoius quis suspicaretur), neque magis uniuntur relatione ad creaturam deitatis personæ, quam relatione ad seipsas. An creator quidem unus sunt tres hypostases, quia extra se operantur, unus vero spirator Pater et Filius esse nequeunt sancti Spiritus, quia talem operationem in seipsis explent, consubstantialem producentes personam? Nam præterquam quod falsum est, unitatem vel pluralitatem producentium ex natura desumi productorum (verum quomodo se habeant producta, si fieri potest, ut tres hypostases unus sint creator propter unam creandi virtutem et operationem, etiam nihil prohibet, quominus duæ hypostases unus sint spirator propter unam spirandi operationem ac virtutem. Hoc igitur et neglecto ænigma foret maximum, si Pater et Filius Deus quidem unus essent, quia una virtute creaturas creant, unus vero spirator non essent, quamvis una virtute Spiritum producant, etsi relatione ad creaturas magis unitatem haberent, quam relatione ad seipsos. Verum sinamus eum (Marcum) dialectice rem disquirere et ad veritatem comprobandam atque refutationem ex ea conficiendam procedamus. In primis igitur qui Spiritum sanctum ex paterna dicunt esse hypostasi, vel ex ea procedere, idem dicunt ac procedere ex Patre, et paternam hypostasin intelligunt Patrem (aliter enim res se habere non potest); ex Patre vero procedere Spiritum sanctum secundum Salvatoris vocem dicunt, nomine Patris accepto non secundum significationem, sed secundum suppositionem; supponit enim pro principali et prima persona, significat autem generantem. Quod si etiam secundum significationem accipiatur, non tamen secundum specificam, ut Filii Pater dicitur, sed secundum generican, ut luminum Pater nominatur, secundum quam nunquam ad Spiritum specifice redditur. Patrem etenim Spiritus, ait Damascenus, nunquam dicimus. Unde et ex paterna hypostasi dicentes esse Spiritum, hoc pacto paternæ hypostaseos nomine utuntur. Hac igitur ratione nullam habet Pater oppositionem ad Filium, neque secundum hoc ipsum duæ sunt hypostases. Quare ex eo quod ex paterna hypostasi et quod ex Filio procedat Spiritus sanctus, non sequitur eum ex duabus hypostasis prodire. Si vero secundum Nysseni dictum, ex paterna hypostasi, nihil prohibet, quominus ii qui ex Filio dicunt Spiritum, etiam ex filialiu hypostasi eum dicant; verus quidem est sermo, sed exinde non sequitur ex duabus hypostasibus esse Spiritum dicere; et si ex duabus hypostasibus eum esse sequeretur, non tamen etiam ex duobus principiis. Quod ex his fit perspicuum. Nomine hypostaseos significatur quidem ipsa proprietas divinarum personarum, quamlibet constituens in relatione ad aliam divinam personam; significatur vero etiam ipsa res eui talis inest proprietas, non simul comprehensa proprietatis ratione. Licet enim quam maxime proprietas sit ipsa res hypostaseos, attamen mens nostra separare potest ea quæ natura non sunt separata, et iis quæ natura eadem sunt, rationis differentiam adjungere, cum aliter neque exsistentium hic neque superessentialium rerum quampiam intelligere valeat; et ad res quidem hic exsistentes intelligendas subsidio propriæ naturæ utitur, ad intelligendas autem res superessentiales a nostro res exsistentes intelligendi modo proficiscitur. Sic igitur quando Spiritum sanctum ex paterna hypostasi vel rursus ex hypostasi Filii procedere dicimus, nomen hypostaseos secundum posteriorem significatum accipimus; quando vero dicimus Filium ex Patris hypostasi prodire, vel Patrem et Filium duas esse personas, priori modo hypostaseos nomen intelligimus. Quare si quis dicat Spiritum sanctum ex hypostasi Patris et ex hypostasi Filii procedere, non intelligit hypostasin sub ratione proprietatis, quæ illinc quidem Patris, hinc vero Filii personam constituit, sed sub ratione rei, eui ejusmodi proprietas inest. Hæc vero res una eademque est in Patre et in Filio, et sic non est verum simpliciter dicere: Ex hypostasi Patris et ex hypostasi Filii, ergo ex duabus hypostasibus; neque rursus: Si ex duabus hypostasibus, etiam ex duobus principiis. Sed si quis dicat sancti Spiritus hypostasin ex paterna hypostasi et ex hypostasi Filii esse, nomen hypostaseos in Spiritu sub ratione proprietatis accipitur. Neque enim ullam aliam Spiritus habet constitutivam proprietatem nisi processionis; Pater vero constituitur et subsistit generationis activæ proprietate, et Filius similiter generationis passivæ; absque quibus Pater et Filius ad invicem relati intelligi nequeunt, ut si quis dicat ex Patris hypostasi esse vel generari hypostasin Filii. At sine his proprietatibus cogitari possunt Pater et Filius relati ad Spiritum sanctum, etsi et ibi intelligitur alia quædam proprietas, quæ communiter ipsis inest, alia præter proprietatem activæ et passivæ generationis, propter quas sunt duæ personæ. Atque hoc est quod eum continua defatigatione ubique asserunt qui Latinorum sententiam defendunt: quod Spiritus sanctus ex Patre Filioque procedens minime tamen ad duplex refertur principium, quoniam non prodit ex ipsis, quatenus sunt Pater et Filius, sed secundum aliud quid quod ipsis communiter inest, neque quatenus sunt duo, sed quatenus sunt unum. Tali pacto et sapiens hoc viri istius argumentun, quod et ipsum ex Cabasilæ penu desumptum est, infirmum prorsus est comprobatum, ac omnia potius efficiens quam principiorum dualitatis crimine Latinorum sententiam aspergens.

Mark C9: Si sicut ex Patre Filius, ita et Spiritus ex Patre est, quamobrem non et Spiritus est Filius? Quia differt exsistendi modo, secundum theologos, et non modo Filii neque per generationem ex Patre progreditur Spiritus. Si igitur Spiritus non est Filius ex Patre procedens, quam hac adhuc accuratiorem distinctionem quæremus inter Filium et Spiritum, tum relate ad Patrem, tum relate ad invicem? Nam si ex eodem alter Filius, alter non Filius, sed aliud quidquam, manifestum est hos a Patre quidem habitudinis ratione distingui et ut causatos ad causam se habere, ad invicem vero distingui oppositione secundum contradictionem. Nam Filium esse et Filium non esse manifeste sibi opponuntur contradictorie. Non ergo et in his, videlicet Filio ac Spiritu, necessaria est oppositio secundum habitudinem ad distinguiendos eosdem, quoniam et per oppositionem contradictoriam possunt distingui.
Georgios: Latini ad nonum tuorum argumentorum ea omnia respondebunt, quæ ad sextum jam dixerunt, id unum addentes, quod jam secunda vice eodem morbo te laborare te latuit, et quasi diversis rationibus argumentisque uteris iis, quæ prorsus eadem sunt, cum distinguendi sis imperitus. Quis vero tibi, qui tali modo in rationibus refutaris, faelle in dogmatibus et in judicio de iis ferendo credat?

Mark C10: Latini, nolentes sequi theologiæ principia communiter apud omnes agnita, sed alia excogitantes ipsi ad propriam suppoitionem stabiliendam pertinentia, non dividunt ea quæ Deo insunt, sicut nos dividimus, dicentes alia esse communia, alia
Georgios:

Mark:
Georgios:

Mark C11: Latini tertium post Patrem et Filium esse Spiritum sanctum veluti concessum habentes, et hoc ordine ostendi putant, etiam ex Filio Spiritum sanctum procedere. Si enim, alunt, non haberet ordinem ad Filium secundum habitudinem ad illum, hand tertius diceretur neque proximus post ipsum. Verum, o viri præstantes, ego ad eos dixerim, si post Patrem secundus est Filius (id enim habitudo postulat), neque aliud quidquam intercidat, quid sane aliud fuerit Spiritus sanctus quam tertius? Primus enim erit nullo prorsus modo; secundus autem necessario est Filius; tertius ergo est Spiritus sanctus, quandoquidem completivus est beatæ illius Trinitatis. Propterea etiam orodo, ut puto, a theologis assumptus, ne Filius crederetur Spiritus, si post Patrem poneretur. Nam ab hoc præscindentes etiam ordinem tollunt. Non habet, alunt, ordinem sancta Trinitas, non quasi inordinata sit, sed ut supra ordinem elevata. Et rursum: Eadem et prænumerantur et connumerantur et subnumerantur. Quid igitur ordo vobis confert ad suppositionem vestram stabiliendam, nisi necesse fuerit, ut omne quod connectatur vel habeat habitudinem ad aliquid secundum ordinem, ex eo etiam habeat esse? Age vero et magnum vobis adducamus Basilium, ut seiamus quid de proposita quæstione enuntiet: Quoniam, inquit, Spiritus sanctus, a quo omnis in rem creatam bonorum largitio seaturit, a Filio quidem dependet, quorum simul sine ullo intervalle concipitur, habet vero esse ex ea causa connexum, quæ Pater est, unde et procdeit, illis secundum hypostasin proprietas hoc signe declaratus, quod post Filium et cum Filio cognoscitur et quod ex Patre subsistit. Audisne usque in cœlum fulgentem Patrem, quæ dicit? A Filio, inquit, dependet, hoc est, cum eo habitudinem habet, non quia ex ipso procedat, sed quia cum ipso sine ullo intervallo ex Patre habens esse concipitur, dum Unigeniti mediatio, ut frater ipsius Gregorius Nyssenus ait, et Unigeniti rationem sibi servat et Spiritum a naturali ad Patrem habitudine non excludit. Et rursum, signum cognoscitivum, ait, hoc babet, quod post Filium et cum Filio cognoscitur et ex Patre subsistit. Quibus quiderit luculentius vel clarius vel cum nosrta sententia concordantius?
Georgios: Latini et ipsi a Deo removent eum ordinem, quem Ecclesiæ doctores removent, hi vero rejiciunt ordinem secundum prius atque posterius, qui quidem proprie in rebus creatis ordo dicitur, et universim ordinem qui rebus adnascitur ab extra ex aliquo, quod in ipsis eum faciat. Supra ejusmodi enim ordinem esse sanctam Trinitatem statuunt. Sed etiam quantum ad nos, nullum ordinem habent in se ipsis definitum, verum secundum diversos respectus possunt (divinæ personæ) et prænumerari et connumerari et subnumerari, etsi hujus rei alius ordo causa est. Quamvis enim quæ in nos diffunduntur beneficia totius Trinitatis sint communia, tamen eorumdem varietas inde processit cum ordine quodam a proprietate cujuslibet divinarum personarum desumpto, pro quo et dinvinis personis aliis aliorum proprie beneficiorum gratiam ascribere gratiasque referre consuevimus. Prout beneficiorum ejusmodi memoria nos subit, ita et numerare et collocare divinas personas solemus et sic procedere ad gratias agendas vel ad glorificandam beatem Trinitatem. Ordinem igitur, quem sancti a Deo excludunt, Latini certe cum illis quoque excludunt; eum vero ordinem, sine quo beata Trinitas nullo modo Trinitas dici potest, quemque et divus Basilius et Nyssenus, et ante hos communes fidei suppositiones nos edocent ex divinarum personarum proprietatibus et processionibus necessario resultantem et ipsis earumdem divinarum personarum nominibus recte significatum negare non audent neque contentionis gratia in evidens semet periculum projicere. Prodest ipsis ordo non sulum pro ea suppositione circa quam versatur controversia, verum pro omni veritate, quam probe norunt protinus suas animas deserturam, simul ac ipsi ordinem negaverint. Nam innovatio circa ordinem, ait magnus Basilius, ipsius exsistentiæ despectum in se habet et totius Trinitate abnegatio est. Ridiculum vero est, quod ipse (Marcus) censebat Latinos divinis personis ascribere ordinem, quem habent ea quæ cum aliquo connectuntur. Non ita imperiti sunt Latini, ut tanquam tres domos vel aliqua eorum, quæ ita contigua et connexa sunt, divinas personas collocatas esse arbitrentur, quamvis nonnulli sanctorum tam crasse et figurate ad veritatem magis manifestandam divinas personas cohærere et contiguas esse ad invicem dicant, naturæ absque ullo intervallo unitatem in perfecta hypostaseon distinctione iis qui crassioris ingenii sunt, declaraturi et ostensuri. Atque de ordine quidem in divinis personis sufficiunt ea quæ a multis jam prius scripta sunt; ad præsens vero argumentum vel ea sufficiunt quæ in præsentia pro Latinis recusantes illationem ipsius disputavimus. Nihil enim aliud, quod responsione indeigeat, undecimum hoc in medium profert argumentum. Si tamen id fortasse, quod ait, divinarum personarum ordinem haud natura eis insitum esse, neque a communi magistro, qui unus est ex beata Trinitate, in primis pro lege sancitum, verum a doctoribus acceptum ad fugandas absurdi cujusdam deductiones; ad hoc melius fuerit silentio cum risu respondere.

Mark C12: Magnum aliquid conferre videtur Latinis ad suam hypothesin stabiliendam, quod Spiritus sanctus dicitur Spiritus Filii; ego vero addam quoque, quod et proprius Filii dicitur et non alienus a Filio et quæcunque his similia. Num igitur idcirco et ex ipso procedit? At non sinet hoc primum Theodoretus, qui blasphemam et impiam hujusmodi opinionem arbitratur; deinde et ipse divinissimus Cyrillus hisce in verbis: Nullo modo patimur concuti fidem a sanctis Patribus nostris definitam vel fidei symbolum, neque etiam nobis vel aliis permittimus vel unam vocem earum quæ ibi positæ sunt, immutare; non enim ipsi locuti sunt, sed Spiritus sanctus, qui procedit quidem ex Deo Patre, non alienus autem est a Filio secundum essentiæ rationem. Audisne, secundum quamnam rationem Filii dicatur Spiritus et proprius ipsius et non ab ipso alienus? Secundum essentiæ rationem, ait Cyrilles, nimirum ut consubstantialis Filio. Dicit autem et divus Gregorius Nyssenus: Spiritus sanctus Filii quidem dicitur, cum quo sine ullo intervallo simul concipitur, habet vero esse ex ea causa connexum, quæ Pater est, unde et procedit. Quem igitur meliorem interpretem apostolicorum et propriorum eorumdem verborum recipiemus præter istos divinos theologos?
Georgios: Latini, quamvis multa habeant quæ dicant de Theodoreto, ut in libris apologeticis pro ipsis exaratis videre est, cumque possint contra eum prius exceptionem proferre, possint vero et rursum eum conciliare cum cæteris, quando sanam sententiam amplexus est, tamen id tantum dixerint, Theodoreti scripta utpote magna ambiguitate plena non esse in medium proferenda. Dici enim potest, ipsum, quandiu Nestorii pernicioso errori et ipse adhæsit, simili ratione ut iste fecit Spiritum a Filii essentia alienum habuisse, et idcirco negare cum [?] ex Filio et per Filium subsistentiam habere, per quæ, si per quid aliud, etiam Spiritus sancti cum Filio consubstantialitas ostendi potuit.

Mark C13:
Georgios:

Mark C14:
Georgios:

Mark C15:
Georgios:

Mark C16:
Georgios:

Mark C17:
Georgios:

Advertisements

One Response to Georgios Scholarios Refutes Mark of Ephesus on Filioque

  1. […] Invincible Arguments for the Filioque Addition *Filioque: Fathers, Popes, & Councils *Georgios Scholarios Refutes Mark of Ephesus on Filioque *Gregory III Mammas Refutes Mark of Ephesus on FIlioque *The Meaning of Filioque *The Meaning of […]

Leave a Reply

Please log in using one of these methods to post your comment:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: