Bessarion Refutes Mark of Ephesus on Filioque

Latin from Patrologia Graeca 161:138C-243A (some of the words are hard to read, so feel free to offer corrections; thanks and God bless you and yours!). I plan to also transcribe the Greek from Migne at some point. I hope I can someday translate it (I’ll try bits and pieces on occasion, but I am going to need lots of help because I am an incompetent greenhorn and will make many mistakes in this area); I plan on taking Latin and Greek classes in the coming years, because I will need to know those languages to get a Ph.D. If you or someone you know will translate it, even better!


Bessarion C1: Latinorum Græcorumque ad invicem de maximis ac divinissimus rebus pugna exacerbatissima, sanctissime mihi et vererandissime Pater ac domine, quanto majores circa res versatur, tanto et difficilior evasit atque etiam nunc persistit. Etenim veritas, quæ Deitatem respicit, majus quid ac pretiosius est, quam verbis dici queat; præsens vero pugna et difficillima simul et maxime diuturna omnium facta; neque aliam invenire est, quæ in tantum perseveraverit, neque quæ tali pacto adversus invicem in furorem conjecerit atque secenderit. Neque enim solum impietatis vicissim se aspergunt opprobio, licet sub eodem Servatore et Domino constituti; verum et sæpius pace composita, quam in unum convenire viderentur, rursum ab invicem sunt separati, et quod pejus est, acriori adhuc insania contra semet luvicem in sciem processerunt et adhuc procedunt, impietatis, atheismi, erroris, duplicitatis principiorum (dyarchiæ), contractionis et innumerarum hæreseos reos semet invicem ostendere conantes. Sed Latini quidem et Latinorum vetusliores, cum semei dei his verba fecissent, quiescebant, tunc quoque cum disputarent, dogmati ipsi secundum se patrocinantes, magis quam contraria sentientes impetu forti aggredientes; Græci vero et qui eorum venabantur sententiam, quoniam (quando) aliunde rem conficere nequeunt, multitudinis imperitiæ adulantur, popularem favorem captant et gloriam ab ipsis student acquirere, neque desistunt a projiciendis in Latinos blasphemiis et ab evomendis in eos dicteriis, quæcunque lingua proferri possunt quæque fando referri nequeunt.
Talis quoque est qui nunc nobis occurrit noves theologus, Marcus Ephesius, homo neque alioqun prudent et sapientiæ loco, ejus specie repietus. Hujus nutantia illa infirmaque sophismata, quibus rectam et inexpugnabilem Christianorum theologiam impugnare conatur, quibusque me occurrere jubes, licet magis tu ipse id valeas; si quem scandalizant, præsertim ex iis, qui jam antiuitus et a parentibus ejusmodi rationibus imbuti et præoccupati sunt atque nondum veriora audierunt, id mirum non est, et venia detur animi perturbationi (malo, quod patiuntur). Consentaneum tamen eset ac decet, quemadmodum et ipse jubes, veriorum rationum vi obtusum illorum auditum expurgare. Quoniam igitur in iis quæ atias de præsente dogmate scripsi, et attigi omnia, quæ nunc ille profert (sunt enim communes et tritæ rationes omniumque in ore versantes, atque has, omnes cum Deo ut dici solet, sufficienter nutantes et spurium ac perversum quid sonantes demonstra vi, ratiocinationibus utens a beatis, qui ante nos vixerunt, viris adductis): hæc tibi mitto et in primis librum ad Alexium, qui antidoto esse poterit iis, quos morsus serpentium hæreseon vulneravit, apteque secundum meam quidem sententiam ad omnia se habet. Sunt vero multa quoque huc pertinentia in dogmatica sive quæ de unione est oratione, rursum et in iis quæ contra Palamam pro sapiente Becco te jubente conscripsi, quæ omnino argumentorum farraginem Ephesii expungunt atque disjiciunt; hæc qui inquirere voluerit, ibi reperiet, neque ullum erit illorum araneorum, quod per ea facillime dissolvere nequeat. Nihilo tamen secius nunc quoque tui gratia ad primum, idque fortissimum ipsius epicherematum dicemus quæ decet, ejusdem nutantem vim ostendentes, reliqua vero in præsentia prætermittentes utpote uberiori indigna disputatione. Ut tamen quid conferamus ad illa quoque facilius solvenda et ad absurda, quæ contra veram doctrinam deducuntur consectaria evertenda et refellenda, canonem quemdam breviter trademus post hæc ex iis quæ tum ipsi alibi fusius disputavimus, tum vero haud pauci qui ante nos sapientia clauere, exposuerunt. Cujus canonis ope et incomprehensibilia hæc contra Latinos, imo potius contra veritatem ratiocinia, ut ego censeo, dissolventur et veritas omni lumine clarius manifestabitur. Si hæc idenca erunt, bene habebit; si vero et aliæ quædam oratiunculæ ad ista requirentur, eas opponemus otio nobis concesso. Dicemus vero eadem ac nihil novum; neque enim alias solutiones reperire licet, quandoquidem simplex veritatis sermo, mentientem quidem ac nova effutientem nugari licet, vera autem dicentum unum et idem semper dicere convenit; idcirco et Socrates non solum de iisdem eadem, sed et per eadem semper dicere desiderabat.

Mark C18: Spiritus sanctus ex Patre et Filio procedens aut veluti ex duabus personis progreditur aut velut ex communi eorumdem essentia aut ex vi spiratrice. Jam vero si quidem ut ex duabis personis procedit, duo manifeste erunt principia, duæ causæ in divina Trinitate, et duo erunt spiratores; sublata est monarchia, sublatum est illud, solum fontem superessentialis Deitatis esse Patrem. Si vero tanquam ex communi eorum essentia seu natura, tunc dicimus primo quidem nunquam jucusque auditum fuisse, ut quando ex duabis hypostasibus tertia progreditur, hæc non ex illis, sed ex communi natura esse dicatur; deinde vero hoc quoque pacto in idem prorsus delabuntur. Etenim hypostasis nihil aliud est, quam natura cum proprietatibus; unde quod ex natura cujusdam vel quorumdam est, etiam ex persona vel personis sit necesse est. Accedit, quod nec simpliciter divinæ naturæ proprium est producere; secus enim et Spiritus procederet alterum vel seipsum, cum ejusdem plane naturæ sit particeps. Si tandem ex vi spiratrice, disquirendem, quæam sit hæc vis spiratrix, et an diversa sit a natura, an eadem cum ipsa. Si igitur eadem ipsa natura, redeunt eadem argumenta eadem absurda inferentia; si vero alia a natura, jam concessum est ab illis aliud quid inesse Deo præter ipsius naturam seu ab ejus natura diversum, quod in aliis tractationibus nullo omnino pacto admittunt, imo potius linguas sibi exscindi quam hoc admittere malunt; deinde quomodo non absurdum est, aliud quid præter divinam naturam perfectivum et completivum esse divinæ naturæ vel personæ? Attamen ne sic quidem duo principia effugient. Verum enimvero id quod ex patre et matre gignitur, ex generativa eorum facultate prodit vel per generativam facultatem, quæ est ipsis communis, licet modis differat; nihilo tamen secius ex duabus est hypostasibus et duo habet generationis principia. Id nemo profectus prorsus negare ausus fuerit. Unde et Spiritus sanctus, quandoquidem ex Patre et Filio per productivam seu spirativam virtutem progreditur, duo principia suæ existentiæ habebit. At res creatæ, inquiunt, ex Patre et Filio et Spiritu sancto exsistentes per creattricem ipsorum virtutem ex uno Deo et conditore sunt et unum habent principium Patrem et Filium et Spiritum sanctum; quid ergo prohibet, quominus et Spiritus sanctus ex Patre Filioque procedens et ex uno sit Deo ac spiratore et unum habeat principium Patrem et Filium? Verum, o bone, a re proposita nos abduxisti, cum creaturis copules Spiritum sanctum et Pneumatomachum (Spiritus oppugnatorem) temet sincere declarasti. Si enim eodem plane pacto tum creatura ex Patre et Filio et Spiritus sanctus, tum Spiritus sanctus ex Patre et Filio, quid aliud erit Spiritus sanctus nisi creatura? At ego contra tibi vice versa dicam magis pie, quod si hoc pacto creatio, non hoc pacto Spiritus sanctus. Id enim quod per creationem ex duobus vel multis fit ut ex uno factum esse dicere licet, quando ad rationem creatricem respicimus, idque non solum in divina rerum productione, secundum quam una eademque voluntas et dispositio et sapientia et virtus et operatio, verum etiam in productione humana et ea quæ penes nos est. Una etenim eademque in diversis artificibus est ratio artis et qua artifices omnes unum sunt, et secundum hoc id quod ex multis ortum habet ex uno ortum habuisse et unum habere principium dicere tas [?] est. Quod vero naturaliter ex duobus exsistentiam habet, id nemo prorsus unquam ex uno dixerit esse; fieri enim nequit, ut eodem modo utrumque ad exsistentiam conferat et ipsi Latini dicunt, Spiritus ex Patre processionem diversam esse a processione ejus ex Filio, hanc immediatam esse, illam mediatam; quare nullo omnino pacto duo principia effugient, nisi in alia multa absurda velint incidere. Et quid, atunt, prohibet, quominus sint duo principia, alterum vero alteri subordinatum, ita ut et sic duo sint unum? Quod alicubi etiam Theologus Gregorius invenitur dicens: Ex principio principium, si eo modo dicis principia, ut alterum sit propius, alterum remotius nescio an magis duo futura sint propter id quod sint subalterna, an potius duo, quia et valde diversa. Considera vero hoc;: utrumque horum principiorum magis et minus erit principium quam alterum, uno respectu magis, altero minus. Principium quidem propius magis erit principium ob id ipsum, quod est proximum; remotius vero magis, quia in se continct proximum. Quæ igitur hoc pacto differunt, quomodo unum principium erunt? Quis unquam dixerit Adamum et Seth unum principium esse Enosh. Quanquam horum uterque est principium, alter proximum, alter remotum. Quomodo igitur hæc unum principium? Quomodo tolerabilia blasphemant, qui ita remote a paterna persona Spiritum collocant et quasi nepotem eum dicunt? Et tamen ex Patre procedens dictus est et Spiritus ex paterna procedens hypostasi. Sed quod Theologus dixit, id dixit ad creaturas respiciens; quemadmodum si dixisset creatorem ex creatore, ut lumen de lumine et Deum de Deo, bonum de bono; quæ universa una cum Patre exsistens est Deus cum ipso Filius et unum lumen et unus bonus et unum principium omnium, quæ facta sunt. Omnia, enim inquit Evangelista, per eum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est. Quare quod non factum est, profecto non est ex ipso nec per ipsum; hoc vero est Spiritus sanctus. Quod vero ita explicandum sit Theologi dictum, manifestum est ex iis, quæ in aliis dicit: Principii expers et principium et id quod cum principio unus Deus; non dixit: Quod ex principio, sed quod cum principio, ex principii experte principio videlicet progrediens. Attamen si plane Spiritus principium Filium esse sensit, ubinam magis id edixit, o violentissimi omnium mortalium? Verum neque hic neque alius quisquam nostrorum theologorum id sentire cernitur, licet vos arguitiis et cavillis ratiocinantes tempus omne teratis et consumatis.
Bessarion:

Mark C19: Dicunt Latini nihil differre in divinis personis præpositionem per a præpositione ex apud Scripturam, atque propterea Spiritum sanctum per Filium prodire dici transmutant in prodire ex Filio. Nos vero ab iis necessario ut ostendant postulemus, aut [?] et per Patrem prodire vel procedere Spiritus sanctus aticubi [?] dicatur. Nam si hoc idem atque indifferens foret, oporteret in hoc dici, sicut et quo ad creaturas plurimis in locis reperitur. Paulus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei. Et rursum: Paulus apostolus non ab hominibus, neque per homines, sed per Deum Patrem et Dominum Jesum Christum. Et rursum: Possedi hominem per Deum. Et alibi: Nonne per Deum explicatio corum? Præterea universim si omnia quæ de divino Spiritu dicuntur ad Patrem et Filium similiter referrentur, locum haberet etiam, ut communia cuncta fierunt et processionem ex utroque similiter confiteremur; si vero alia Patri seorsim, alia porro Filio attributa sunt, alia vero utrique æqualiterne confundant res simul omnes: Per Filium prodire Spiritus dicitur, per Filium creaturis suppeditari, in Filio manere, in Filio requiescere, non vero dicitur per Patrem prodire, nec per Patrem suppeditari, nec in Patre manere, nec in Patre requiescere, sed ex Patre procedere. Dicantur itaque quæ sunt tradita, quæ vero silentio prætermissa, sileantur; et propositio, quæ Spiritum sanctum ex Filio dicit procedere tanquam aliena et insolita procul ablegetur.
Bessarion:

Mark C20: Quando respicio ad sanctorum voces, quibus de divino Spiritu usi cognoscuntur, eos qui cum Latinis sentiunt neque logicæ consequentiæ et contextus arte positi habere sensum ullum existimo, ne dicam accuratæ divinorum dogmatum notitiæ et ejus a Patribus custoditæ affectionis, quæ Spiritu auxiliante de Spiritu quæstionem instituit. Quid enim dicent, quando sancti Patres relationem Spiritus sancti ad Patrem et Filium diversis separant loquendi formis? Et alius quidem dicit ex Deo universorum et ipsum exsistentiam habentem, per Filium vero apparentem, videlicet hominibus; alius vero ex Patre quidem procedentem, in Filio vero manentem, alius ait: A Filio quidem dependit, cum quo simul absque intervallo concipitur, esse vero ex ea causa habet connexum, quæ est Pater, unde et procedit; alius demum: Procedit quidem ex Deo et Patre, non vero alienus est a Filio secundum substantiæ rationem. Num adhuc asserere audebunt unam ex ambobus esse Spiritus sancti processionem? Et quid illis Patribus vellet ea locutionem divisio, o optimi, quid hoc, quod huic aliud tribuunt, aliud vero illi? Nam quis unquam plorum dicet, creationem a Deo et Patre habere exsistentiam, per Filium vero exornatam esse, creationem, inquam, ab utroque similiter ut ab uno Deo ut conditore in esse productam et ornatu suo instructam? Quomodo vero non esset insipiens, si idem dictiones valerent, dividere eas loquendi formulis et particulis, ac si quis diceret, a Deo Patre cœlos firmatos esse, per Filium vero compactos? Sed qui tali divisionis forma utitur, certe alterum ab altero removet, quemadmodum ille qui dicit: Paulus Tarsensis erat, Petrus vero Palæstinus, non utrumque de utroque prædicat; et qui dicit: Beneplacito Patris, operatione Filii, cooperatione Spiritus sancti locum habuisse incarnationem, dum unum unicuique tribuit, reliqua ab eo excludit. Manifestum igitur est vel ex ipsa forma, quæ est secundum distributionem, neque convenire Patri, quod per ipsum suppeditetur Spiritus sanctus, neque convenire Filio, quod ex ipso Spiritus sanctus procedat.
Bessarion:

Mark C21: Deus, in divina Scriptura locutus prævidens pronam hominum malitiam et zizania, quæ doctrinæ suæ supersparsurus erat inimicus, jam in antecessu repellens nullam emisit vocem, quam, si videretur reticere vel omittere quædam, alibi non compleverit, vel si oppugnationi ullo modo locum datura erat, non alio in loco explicando emendaverit, ut illud sapientis impleretur: Omnia recta sunt prudentibus et plana invenientibus scientiam. Protinus illud, Pater major me est, quoniam multum quodammodo conferre poterat lis [?] qui Filium Patris dignitate inferiorem asserturi erant, aliis in locis rursum exæquavit dicens: Ego et Pater unum sumus; præterea: Ego in Patre et Pater in me; et: Qui vidit me vidit et Patrem. Et Apostolus: Non rapinam arbitratus est esse se œqualem Deo. Et rursum in Proverbiis: Dominus creavit me, ait Sapientia, quod tamen in sequentibus emendatur, ubi procedente oratione ait: Ante omnes colles gignit me; per illud declarat creationem et ortum secundum carnem, per hoc vero generationem sempternam. Rursum quoniam in Evangeliis solum verum Deum Patrem suum vocaverat Dominus (dixit enim: Ut cognoscant te solum Deum verum et quem misisti Jesum Christum), ne videretur a vera deitate seipsum excludere, ipse, qui hæc scripserat, Joannes in Epistolis de Filio ait: Hic est verus Deus et vita æterna. Rursum quoniam Spiritus Patris dicitur secundum naturalem cognationem et donationem, quæ est ad nos (dicit enim: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis), ne videretur a Filio alienus esse et non pari modo etiam a Filio dari, Spiritus quoque Filii dicitur. Apostolus enim, Misit Deus, inquit, Spiritum Filii sui in corda vestra. Si igitur etiam vox illa, qua dixit ex Patre procedere Spiritum sanctum ejusmodi fuisset, ut eum [?] etiam ex Filio procedere esset subintelligendum, non omisisset in aliis id edicere et rectificare ille qui hominum salutem adeo cordi habuit, sed vel per seipsum omnino vel per suos discipulos id perspicue revelaturus erat. Quoniam vero id non dixit, patet, eum id non dixisse, quia non ita fuit. Propterea Damascenus Joannes ait: Spiritus Filii dicimus, ex Filio autem non dicimus. Et divus Apostolus ait: Etiamsi angelus de cœlo evangelizet vobis præter id quod acceptistis, anathema sit.
Bessarion:

Mark C22: Patris nomen de Deo enuntiatum omnes ipsius proprietates complectitur. Nam et ingeniti rationem in se continet secundum magnum Basilium quia qui proprie et solum est Pater, ex nullo alio est genitus, et ad Spiritum Pater ut productor dicitur secundum Scripturam dicentem: A Patre luminum. Si igitur Patris nomen non Filio communicat, neque productivam proprietatem ipsi communicabit, ne Filio Pater appareat Filius, sicut apud nos homines, et Spiritus sanctus exinde nepos censeatur.
Bessarion: Si Pater quatenus est Pater productor est et idem tibi omnino horum utrumque valet, non id duntaxat, quod dicis, sed et aliud quoddam absurdum sane contra te sequitur, licet id ipse non perspicias. Tum Filius erit Spiritus, tum Spiritus Filius. Si vero hæc, confundentis omnia que sus deque vertentis ista sunt. Atque nomen quidem Pater constitutivum est paternæ personæ, et idcirco etiam incommunicabile; productor vero sive spirator naturalis virtus Patrem jam constitutum sequens, et idcirco est et Filio commune, ut in aliis demonstratum fuit. Producet Spiritum etiam Filius, sed non erit Spiritus nepos, cum productoris sit productum, non vero Filii filius. Sed ipse hic Spiritus et spiraculum seu flatuus Filii est. Nam hic Spiritus spiramen est Filii, magnus ait Athanasius. Si vero Patris nomen etiam causam universim significat et amborum luminum Pater dicitur, non oportet ex iis quæ communiter et translate dicuntur ea venari, quæ proprie et singularissime propria sunt. Dicimus enim majores quoque nostros, sive masculos sive feminas, communiter patres; non tamen idcirco et mater proprie pater appellabitur.

Mark C23: Pater et Filius una causa sunt Spiritus sancti, atunt [?] Latini. Quæramus igitur ex ipsis, an sicut Pater solus una causa sancti Spiritus, ita quoque Pater et Filius sint una causa, an alio mode. Si eodem modo dicent, Pater vero solus una persona est, etiam Pater et Filius erunt una persona, et Sabelliana contractio ingressa est. Si vero alio modo Pater solus una causa est, alio modo Pater et Filius, ne eos lateat, se quamvis nolentes duas causas et duo principia inducere.
WRH: The Latins say that the Father and the Son are one cause of the Holy Spirit. We therefore ask them if the Father is only one cause of the Holy Spirit, and if the Father and the Son are also one cause, albeit in a different way. If they say in the same way, and indeed the Father is only one person, the Father and the Son will likewise be one person, having thus entered into a Sabellian contraction. If indeed the Father is only one cause in one way, and the Father and Son are one cause in a different way, in order to escape notice, they will refuse to introduce two causes and two principles of the Holy Spirit.
Bessarion: Ita dicimus Patrem et Filium simul unam causam esse Spiritus sancti, sicut una causa Pater solus seorsim est vel in quantum Pater a se, Filius vero ex Patre hoc acceptum habet. Non sequitur autem propterea, unam personam esse Patrem et Filium. Neque enim producere sive spirare personale est, ut tum in aliis tum in refutatione primi tui argumenti dictum est. Quare neque hic dicis aliquid, licet magnum quidquam ac difficile intellectu concludere opineris.
WRH: In this manner we say that the Father and the Son are simultaneously the cause of the Holy Spirit: as the Father has this of Himself, indeed the Son receives this from the Father. However, it does not follow that the Father and the Son are one person. In fact neither to produce nor to spirate are personal properties, as was said in the refutation of your first argument. Nor should there be any great difficulty in understanding this.

Mark C24:
Bessarion:

Mark C25: Quemadmodum nihil conferunt Patri personæ ex ipso prodeuntes ad suam ipsorum exsistentiam (nam totum et perfectum ab illo habent esse), secundum eumdem modum neque ad suam ipsorum exsistentiam vicissim aliquid ipsi conferent, ita ut altera alteram producat. Neque igitur Patri ad Filii generationem concausa est Spiritus sanctus, neque Filius Patri ad Spiritus sancti productionem. Plena enim est generativa et productiva operatio et una ab uno utraque ad unius exsistentiam.
Bessarion: Cur autem, si nihil suam exsistentiam conferunt Patri divinæ personæ, neque altera earum ad alterius exsistentiam aliquid conferat? Unde ista consequitur rationis necessitas? Nova hæc theologia et philosophia est, quod si quod non sit sui ipsius causa, neque alterius causa esse possit. Sed heus tu, sui ipsius quidem aliquid esse causam atque idem ad idem causam et causatum esse prorsus est impossibile, aliorum vero quorumdam esse causam possibile et revera contingens est, sive eorum quæ univoce sive eorum quæ æquivoce producunt sit producens. Unde igitur ex omnino impossibili id quod quam maxime possibile est, e medio tollis, atque ex eo quod nusquam est id quod est et fere quotidie evenit? Sed hæc omnino naturam rerum ignorantium esse videntur. Nam Filius et Verbum Dei ad sui ipsius exsistentiam nihil conferet, quia sui ipsius esse causa nequit, ad exsistentiam autem Spiritus sancti vel maxime; non quia imperfecta Spiritus sancti ex Patre emissio atque propterea etiam emissione ex Filio indiga (apage cum corporalibus et crassioribus hisce cogitationibus), sed quia Filius dum ex Patre generatur, omnia naturalis Patris bona nactus, etiam hoc cum cæteris omnibus habuit, quod etiam ex ipso vel per ipsum ex Patre procedit Spiritus sanctus; quod habuisset etiam Spiritus, nisi rationi ipsius esset oppositum. Emittit vero non prius Pater, deinde Filius, neque alia et alia emissione, neque aliud et aliud, neque alio et alio modo, sed simul et eadem emissione et idem et eodem modo. Idcirco et una eademque atque completa est productiva operatio ab utroque nihil minus, quam ea, quæ foret a Patre solo.

Mark C26: Sicut id quod operatur definito modo definitam etiam inducit operationem, ita quoque definita operatio ad definitum aliquod operans refertur. Si igitur generare simul et producere unius Patris est definita operatio, producere vero solu, non etiam generare, unius productoris est definita operatio Patris et Filii secundum Latinos, generatio autem Filii (passiva) rursus definita operatio, item Spiritus sancti processio: quatuor erunt definite operantia in divinis personis: unus Pater, unus productor, qui diversi ab invicem sunt numero, unus Filius et unus Spiritus sanctus. Quatuor autem definite separateque atque diverso modo operantia quid aliud nisi quaternitatem personarum loco Trinitatis inducunt? Frustra ergo Latini jactant fidem in sanctam Trinitatem, cum [?] ita eam propriis placitis injuria afficiant.
Bessarion: Quantum temet, o homo, fallaciis fallis! Primo quidem his Filium accipiens, tum productorem tum Filium eum appellans, bis vero etiam producere, atque separatum a PAtre Filium existimans, exindeque concludens quaternitatem loco Trinitatis in deitate, cum secundum tuam sapientiam quinarium inducere oporteat. Deinde et generari et produci operationem nominans [?], quamvis grammatica disciplina, in qua frustra, ut video, ipse versatus es, sanciat, eorum quæ passive forma efferuntur plura passionem significare, qualia quoque esse generari et produci nemo negabit. Verum scito et tu et qui hisce tuis rationibus animum intendunt, quod Pater cum sit ingenitus et a nullo habeat esse, persona divina in Trinitate et exsistens et subsistens generandi operatione definita et separata subsistentiam dat Filio, cum ipso vero vel per ipsum producit Spiritum spirandi operatione definita, atque una eademque. Atque sic nobis Trinitas servatur adorata et prout dignum est a nobis honorata, a te autem ob ignorantiam, non enim dixerim malitiam, vel maxime injuriis affecta.

Mark C27:
Bessarion:

Mark C28:
Bessarion:

Mark C29: Ex Patre esse commune Filio ac Spiritui Gregorius Theologus attribuit. Si autem Filius quidem immediate est ex Patre et nullam allam agnoscens causam, Spiritus vero non immediate, sed concausam sui ipsius habens Filium, non amplius commune eis erit ex Patre esse, de quo non æqualiter participant. Aut itaque Theologus mentiatur necesse est, aut, si hoc non admittendum, omnino et omni modo mentiuntur Latini, dum Filio Spiritus sancti causam tribuunt.
Bessarion:

Mark C30: Exsistendi modum et proprietam sancti Spiritus theologi dicunt non simpliciter procedere, verum procedere ex Patre. Jam vero si hoc ipsi est exsistendi modus atque proprietas, processio ex Filio vel frustra ipsi ad est, vel superaddit aliquid exsistentiæ et duplicem reddit ejus proprietatem; et est, si quidem proprium est, et neque superabundare neque deficere, et ipse duplex. Ex Patre ergo solo procedit Spiritus sanctus.
Bessarion:

Mark C31:
Bessarion:

Mark C32:
Bessarion:

Mark C33:
Bessarion:

Mark C34:
Bessarion:

Mark C35:
Bessarion:

Mark C36: Si Pater quidem est causa Filii et Spiritus sancti, Filius autem Spiritus causa duntaxat; quæ autem non eorumdem causæ, neque eadem prorsus sunt, non itaque una eademque causa in divina Trinitate est, sed duæ causæ; atque frustra Latini duo principia vitant.
Bessarion:

Mark C37:
Bessarion:

Mark C38:
Bessarion:
Itaque omnino et omni ex parte dissolutis hisce aranearum telis, superior quavis calumnia atque injuria et cum veritate diserte probatur consistens Latinorum, vel, quod idem est dicere, Christianorum immaculata theologia ac fides.

Advertisements

One Response to Bessarion Refutes Mark of Ephesus on Filioque

  1. […] *Bessarion Refutes Mark of Ephesus on Filioque *Cardinal Bessarion on Cardinal Cesarini’s Invincible Arguments for the Filioque Addition […]

Leave a Reply

Please log in using one of these methods to post your comment:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: